Dum autem turbae irruerent in eum, vidit duas naves stantes secus stagnum, et ascendens in unam, quae erat Simonis, pusillum reductus a terra, docebat de navicula turbas; ut autem cessavit loqui ait ad Simonem: Duc in altum; et: Laxate retia in capturam. Quo facto concluserunt multitudinem piscium tantam, quod fere rumpebatur rete, innuerunt Simon, et Andreas filiis Zebedaei, qui erant in alia navi, ut venirent, et juvarent eos, et impleverunt ambas naves, ita ut fere mergerentur. Quod videns Simon Petrus, procidit ad genua Jesu, et ait: Exi a me, Domine, quia peccator sum. Cui Dominus: Noli timere, quia ex hoc eris homines capiens, et subductis ad terram navibus, id est locatis animo redeundi ad eas, secuti sunt eum aliquantulum, et iterum redierunt ad sua.